- PERFORACULUM
- PERFORACULUMτρύπανον Graecis, a perforare, τρυπᾷν, proprie de gemmis. Solinus c. 52. Quartus, (loquitur de variis adamantum speciebus) in metallis ferrariis legitur, pondere coeteros antecedens, non tamen et potestate: Nam et bi. et qui in cupro deprehenduntur frangi queunt, plerque etiam adamante alterô perforantur: at illi quos promo significavimus, nec ferrô vincuntur, nec igne domantur. Et Plin. l. 37. c. 4. de Sideriteadamante. Nam et ictibus frangitur. et aliô admanate perforari potest, qui e Cypro venit. Nempe lapis in Cypro fuit, quô adamantes ac reliquae gem mae scalpebnatur, quaeque ferro resistebant, huius lapidis sculpturae cedebant: quem proin videntur quidam adamantem appellâsse, a duritie, uti ferrum ipsum ἀδάμας ab eadem ratione dictum est. Eôdem alius adamas perfoabatur. Quemadmodum Armeniô quoq que lapide, non solum scalpebantur aliae gemmae, signaculis faciendis, sed etiam perforabantur. Stephanus de Armeniis, παρέχονται δὲ λίθον τὸν γλύφουσαν καὶ τρυπῶσαν τὰς σφραγίδας, Lapidem mittunt, quô gemmoe sealpuntur ac perforantur. Et quidem, quos filo ad monilia inserere et collô suspendere volebant, eas perforabant; quod, uti dictum, Cyprius adamas, et adhuc melius Armenius lapis faciebat. Uti vero τρυπᾷν de gemmis Plinius perforare vertit: sic margariae ἀτρύπητοι καὶ τετρυπημέναι, imperforatoe et perforatoe, apud Myrepsum, De quarum illis, Auctor vitoe Alexandri, ἀτρυπήτων μαργαρίτων ὁρμάθους, Imperforatarum margaritarum sacclulos vel cistas. Male enim vetus versio, monilia, quasi legeret ὅρμους: Atque monilia non possunt fieri ex margaritis non perforatis. Sed nec bene extricatae istiusmodi margaritae redduntur; sic enim Iurisconsultis dicuntur, non quae pertusae numquam, sed quae ex also seu linea, cui intricatae et insert et fuerunt, sunt extricatae. Illae lineeae sue filo margaritarum consiciendo, inserviebant, de quo supra: sed et tunicis vestibusque inserbantur. Quod tamen Plinii aetate nondum factum, quâ pretiosissimae vestes auro solum intexi et segm entis aureis distingui solebant: in Historia demum Augusta vestium, gemmis ac margaritis consertarum, mentione occurrente; quas πέπλους καταμαργάρους vocat constantinus Manasses,Χρυσιοφόρον, ςτιλβουσαν πέπλους καταμαργάρους.Sindones μαργαρίτιδας Auctor Peripli Matis Rubri: Ἐν ἑνὶ περονῆται παῤ αὐτῆς τῆς Ἠπιοδώρου συλλεγόμενον πιννικὸν, φέρονται γὰρ ἐξ αὐτῆς σίνδονες μαργαρίτιδες λεγόμεναι: Ubi ex Pinnico, i. e. Margarito pertuso seu perforato, tunicas margaritides, h. e. καταμαργάρυς, margaritis consertas, fieri consuevisse docet. Imo pro ratione foraminum, pretium margaritis statui, memoraut nonulli; dicentes, Mercatores earum regionum, in quibus captura margaritarum celebratur, ex aere diversa habere instrumenta, maioribus aut minoribus foraminibus pertusa, per quae colentur margaritae sicque illis pretium fiat. nam quae per instrumentum minoribus cavernis perforatum tran smittantur, iis suum pretium poni, et pondere, non numerô, venire; quae per maiora, suum et his pretium, atque ita deinceps, pro foraminum magnitudine, annonam erarum augeri. Vilissimas addunt omnium esse, quae perforari pro parvitate non possint etc. Hinc igitur Perforaculum, τὸ τρύπανον, quod sermocorrutpus dixit. furfuraculum. Glossoe Isidori, surfuracula, terebroe. Quae tamen diversa; unde et Graeci distinguunt, τρύπανα. Hincrestituendus Arnobius l. 6. Ex incudibus et malleis nata. tornis rasa. discobinata de limis, serris, furfuraculis, aciis secta etc. ubi hactenus lectum nullô sensu, furfuribus faculeis. Fortean autem furfuraculum dixêre, quod furfures in signo perforando faciat, h. e. scobem furfuribus similem, vide Salmas. ad Solin. p. 1101. et supra Cyprius lapis, it. voce Peninim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.